- EXACTOR
- EXACTORpublicanus, Τελώνης, Augustin. de Civ. Dei l. 2. c. 19. Ε᾿ξάκτωρ quoqueve Tzetzi Chil. l. 5. c. 17. v. 610. et Ioh. Euchaitarum Episcopo,Μυςτογράφος χθὲς ἐυγενὴς ῃεαῃίας,Καὶ σήμερον πάρεςτιν ἐξάκτωρ ῃέος.In vet. Inscr. Exactor tribut. civit. Gall. etc. Vide Car. du Fresne. Sed et Exactor, in antiquo Elogio, quod Romae extabat olim in Musaeo Carpensi,SEX. POMPEIUS FAUTUSSEX. POMPEI. EXACTOR.servi apud Romanos nomen, cuius officium describit Scaevola l 41. ff. de Fideicomm. Apud Caesares peculiaris fuit Exactor hereditatum, le gatorum, peculiorum, ut videre exst ex vett. Inscr. Ad haec, Exactor auri, argenti, aeris; in officina monetae: Exactor item operum Dominicorum. Verum qui ratiocinium non didicisset, excludebatur hoc officio, uti docet Pignor. Comm. de Servis. Vide quoqueve Popmam de Operis Servorum, ut et infra in voce Pecunia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.